previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere qui, sua virtute fortunam huius civitatis consecuti, vere1 hanc suam patriam esse2 iudicant quam quidam3 hic nati, et summo nati loco4, non patriam suam sed urbem hostium esse iudicaverunt. sed quid ego hosce ordines atque homines5 commemoro quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas ea quae dulcissima est ad salutem patriae defendendam excitavit? servus est nemo, qui modo6 tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum7 audet8 et quantum9 potest conferat ad salutem10 voluntatis. [17] qua re si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum11, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. multo vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo12 veroid enim potius est dicendumgenus hoc universum amantissimum est oti. etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit? [18] quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt: vos ne populo Romano deesse videamini providete.


1 vere verum AV: om. β:

2 esse om. β, post suam hab. a, post iudicant t

3 quidam βhl: qui (quã V) cett.

4 loco nati βo

5 hosce ordines atque homines V: huiusce ordinisque homines A: huiusce ordinis hominesque a: huiusce ordinis homines (om. homines u) lγ: hosce homines ordinesque βh: hosce ordines hominesque i

6 modo nunc modo AV: non modo ah

7 tantum quantum βho

8 audeat αβ

9 quantum βl1x: in quantum cett.

10 communem post salutem add. βh, ante salutem x

11 illum suum βl2x

12 immo cod. Oxon. Dorvill. 79 sup. lin., et unus cod. Halmii: nisi cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: