previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [7] video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani qui censet eos qui haec delere conati sunt morte esse multandos, alteram C. Caesaris qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. Vterque et pro sua1 dignitate et pro rerum magnitudine in summa severitate versatur. alter eos qui nos omnis, qui populum Romanum vita privare conati sunt, qui2 delere imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere atque hoc genus poenae saepe in improbos civis in hac re publica esse usurpatum recordatur. alter intellegit mortem a3 dis immortalibus non esse supplici causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem4. itaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiverunt5. vincula vero et ea sempiterna certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt. municipiis dispertiri iubet. habere videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare. [8] decernatur tamen, si placet. ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa statueritis non putent6 esse suae dignitatis recusare. adiungit gravem poenam municipiis7, si quis eorum vincula ruperit; horribilis custodias circumdat et dignas8 scelere hominum perditorum; sancit ne quis eorum poenam quos condemnat aut per senatum aut per populum levare possit9; eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari solet. bona praeterea publicari iubet; vitam solam relinquit nefariis hominibus: quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias10 et omnis scelerum poenas ademisset. itaque ut aliqua in vita formido improbis esset proposita11, apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam.


1 sui ltu

2 qui populum Romanum del. Bloch

3 a mei: ab Schol. Ambr. edd. recc.

4 quietem esse t sol.

5 oppetiverunt Aaβ: optinuerunt V: appetiverunt cett.

6 putent Ernesti: putet codd.

7 municipibus t

8 dignas i, Lambinus: digna cett.

9 possit levare β, Zielinski

10 miserias supplevi: aerumnas Halm: om. codd. (animi atque corporis multos uno dolore h: multos una dolores animi atque corporis Kayser: multos uno dolore dolores etc. Graevius

11 proposita Müller: posita codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: