[15]
potestne tibi haec lux, Catilina,
aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse
horum1 neminem qui nesciat2 te pridie Kalendas Ianuarias
Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo,
manum consulum et principum civitatis interficiendorum
causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam
aut timorem tuum3 sed Fortunam4 populi Romani obstitisse?
ac iam illa omitto — neque enim sunt aut obscura aut non
multa commissa postea — quotiens tu me designatum, quotiens
vero5 consulem interficere conatus es!6 quot ego tuas
petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva
quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil
agis7, nihil adsequeris8, neque tamen conari ac velle desistis.
quotiens9 iam tibi10 extorta est ista sica de manibus,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.