7.
O condicionem miseram
non modo administrandae verum etiam conservandae rei
publicae! nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis
meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam
mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi
abiecerit, et ex1 hoc cursu sceleris ac2 belli iter ad fugam
atque in exsilium3 converterit, non ille a me spoliatus armis
audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia,
non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus innocens
in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur: et
erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum4,
me non diligentissimum consulem sed crudelissimum tyrannum
existimari velint!
[15]
est mihi tanti, Quirites, huius invidiae
falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo
a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur.
dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium.
sed mihi credite, non est iturus. numquam ego ab5 dis
immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae6
causa ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in
armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque
magis illud timeo ne mihi sit invidiosum aliquando quod
illum emiserim potius7 quam quod eiecerim. sed cum sint
homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant,
idem, si interfectus esset, quid dicerent?
[16]
quamquam isti
qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc queruntur
quam verentur. nemo est istorum tam misericors
qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit.
ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea
cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam
exsulem vivere. nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter
ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis
nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium
quam queramur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.