3.
tum interventu Pomptini atque Flacci
pugna quae erat commissa1 sedatur. Litterae quaecumque
erant in eo comitatu integris signis praetoribus traduntur;
ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret,
deducuntur. atque horum omnium scelerum improbissimum
machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me
nihil2 dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est
L. Statilius et post eum Cethegus3; tardissime autem
Lentulus4 venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem
proxima nocte vigilarat.
[7]
cum summis et clarissimis
huius civitatis viris qui audita re frequentes ad
me mane convenerant litteras a me prius aperiri quam
ad senatum deferri5 placeret, ne, si nihil esset inventum,
temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur,
negavi me esse facturum ut de periculo publico non
ad consilium publicum rem integram deferrem. etenim,
Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta non
essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae
periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam.
senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi.
[8]
atque
interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium praetorem,
fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi si
quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum
numerum et gladiorum6 extulit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.