previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


In Etruria praeturam imperator egit. per 1 Latina oppida dictator et aedilis et duumvir fuit, apud Neapolim demarchus, in patria sua quinquennalis et item Hadriae quinquennalis, quasi in alia patria, et Athenis archon fuit. [2] In omnibus paene urbibus et aliquid aedificavit et [3] ludos edidit. Athenis mille ferarum venationem in [4] stadio exhibuit, ab urbe Roma numquam ullum [5] venatorem aut scaenicum avocavit. Romae post ceteras immensissimas voluptates in honorem socrus suae aromatica populo donavit, in honorem Traiani balsama et crocum per gradus theatri fluere iussit. [6] fabulas omnis generis more antiquo in theatro dedit, [7] histriones aulicos publicavit. in Circo multas feras [8] et saepe centum leones interfecit, militares pyrrichas populo frequenter exhibuit, gladiatores frequenter [9] spectavit, cum opera ubique infinita fecisset, numquam ipse nisi in Traiani patris templo nomen suum [10] scripsit. Romae instauravit Pantheum, Saepta, Basil- icam Neptuni, sacras aedes plurimas, Forum Augusti, Lavacrum Agrippae; eaque omnia propriis auctorum 2 [11] nominibus consecravit, fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxta Tiberim et aedem Bonae Deae. [12] transtulit et Colossum stantem atque suspensum per Decrianum architectum de eo loco in quo nunc Templum Urbis est, ingenti molimine, ita ut operi etiam [13] elephantos viginti quattuor exhiberet, et cum hoc simulacrum post Neronis vultum, cui antea dicatum fuerat, Soli consecrasset, aliud tale Apollodoro architecto auctore facere Lunae molitus est.

1 si lacking in P1, added by P corr.

2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: