This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. [2] equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se [3] semper exercuit. venatus frequentissime leonem manu sua occidit, venando autem iugulum et costam fregit, venationem semper cum amicis participavit. [4] in convivio tragoedias comoedias Atellanas sambucas [5] lectores poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam Villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lyceum, Academian, Prytaneum, Canopum, Poicilen, Tempe vocaret, et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. [6] Signa mortis haec habuit: natali suo ultimo, cum 1 2 3 Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa [7] caput ei aperuit, anulus, in quo imago ipsius sculpta [8] erat, sponte de digito delapsus est. ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans venit, contra quem Hadrianus ita motus est quasi de sua morte [9] loqueretur, cum eius verba nullus agnosceret. idem cum vellet in senatu dicere ‘post filii mei mortem,’ [10] ‘ post meam’ dixit, somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse, item somniavit a leone se oppressum esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.