previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. [2] quare Palma Tarracinis, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito [3] Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se 1 opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit, Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato, et ad comprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit, [4] ternis iam per singulos aureis se absente divisis, in senatu quoque excusatis quae facta erant iuravit se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. [5] statum 2 cursum fiscalem instituit, ne [6] magistratus hoc onere gravarentur. ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquiis ingentes summas remisit, syngraphis in foro divi Traiani, 3 quo magis securitas omnibus roboraretur, [7] incensis. damnatorum bona in fiscum privatum 4 5 redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta. [8] pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta [9] detulerat, incrementum liberalitatis adiecit, senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine [10] dilatione praestiteris 6 ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa [11] largitus est. feminas nonnullas ad sustentandam [12] vitam sumptibus iuvit, gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.

1 Mauretaniam Peter; maurataneae P 1; mauritaniae P corr.

2

3

4 statum Peter; statim P (defended by Herzog R. Stvf. II, 359, 1).

5 hadriani P 1; al' traiani P corr.

6

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: