previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


In conloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos qui sibi hanc voluptatem humanitatis quasi servantes 1 fastigium principis inviderent. [2] apud Alexandriam in Museo multas quaestiones professoribus proposuit et propositas ipse dissolvit. [3] Marius Maximus dicit eum natura crudelem fuisse 2 3 et idcirco multa pie fecisse quod timeret, ne sibi idem quod Domitiano accidit eveniret. [4] Et eum titulos in operibus non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam Carthaginem [5] et Athenarum partem, aquarum ductus etiam [6] infinitos hoc nomine nuncupavit. fisci advocatum primus instituit. [7] Fuit memoriae ingentis, facultatis immensae; nam ipse et orationes dictavit et ad omnia respondit. [8] ioca eius plurima exstant; nam fuit etiam dicaculus. unde illud quoque innotuit quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit: ‘Iam hoc patri tuo negavi.’ [9] nomina plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut nomenclatores [10] saepius errantes emendarit. dixit et veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat, libros statim 4 lectos et ignotos quidem plurimis memoriter reddidit. [11] uno tempore scripsit dictavit audivit et cum amicis fabulatus est, si potest credi. 5 omnes publicas rationes ita complexus est ut domum privatam quivis [12] paterfamilias diligens non satis novit. 6 equos et canes 7 8 9 [13] sic amavit ut iis sepulchra constitueret, oppidum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando, constituit.

1

2 auctorum Peter, from Suet. Domit. 5; ueterum P.

3 seruantes Roos, Mn. 41, p. 144; seruantis P.

4

5

6

7 So P; strictim Peter2; raptim Novak.

8 si potest (potes P 1) credi removed by the edd., so Haupt, Opusc. III. p. 421, but Vahlen (ind. lect. Ber. hib. 1880/1, p. 13) would retain, joining to the following.

9 non satis uouit P, which Haupt would remove (loc. cit.); non setius norit Mommsen, Peter 2.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: