Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
Hoc posito, quod sequitur, videndum est, cuiusnam
animantium deus in fingendo mundo similitudinem secu-
tus sit. Nullius profecto id quidem, quae sunt nobis nota
animantia; sunt enim omnia in quaedam genera partita
aut inchoata nulla ex parte perfecta; imperfecto autem
nec absoluto simile pulchrum esse nihil potest. Cuius
ergo omne animal quasi particula quaedam est, sive in
singulis sive in universo genere cernatur, eius similem
mundum esse dicamus. Omnes igitur, qui animo cernun-
tur et ratione intelleguntur, animantes conplexu rationis
et intellegentiae sicut homines hoc mundo et pecudes
et omnia, quae sub aspectum cadunt, conprehenduntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.