Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49]
Sed si in splendore consedit, tum vel eadem spe-
cies vel interdum inmutata redditur, cum ignis oculo-
rum cum eo igne, qui est ob os offusus, se confudit
et contulit. Dextra autem videntur, quae laeva sunt,
quia contrariis partibus oculorum contrarias partes
attingunt. Respondent autem dextera dexteris, laeva
laevis conversione luminum, cum ea inter se non
cohaerescunt. Id fit, cum speculorum levitas hinc
illincque altitudinem adsumpsit et ita dextera detrusit
in laevam partem oculorum laevaque in dexteram.
Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum; quae
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.