Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
sapientisque vitae induxit exordium. Et corpus qui-
dem caeli aspectabile effectum est, animus autem ocu-
lorum effugit optutum. Est autem unus ex omnibus
rationis concentionisque, quae ἁρμονία Graece, sem-
piternarum rerum et sub intellegentiam cadentium
compos et particeps, quo nihil est ab optimo et prae-
stantissimo genitore melius procreatum; quippe qui ex
eadem iunctus alteraque natura adiuncta materia tem-
peratione trium partium proportione conpactus, se
ipse conversans, cum materiam mutabilem arripuit et
cum rursus individuam atque simplicem, per se omnis
movetur discernitque, quid sit eiusdem generis, quid
alterius, et cetera diiudicat, quid cuique rei sit ma-
xime aptum, quid quoque loco aut modo aut tempore
contingat, quaeque distinctio sit inter ea, quae gi-
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.