Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[40]
Quando igitur omnes, et qui moventur palamque se
ostendunt, et qui eatenus nobis declarantur, qua ipsi
volunt, creati sunt, tum ad eos is deus, qui omnia
genuit, fatur: ‘Haec vos, qui deorum satu orti estis,
attendite: quorum operum ego parens effectorque sum,
haec sunt indissoluta me invito; quamquam omne col-
ligatum solvi potest; sed haudquaquam boni est
ratione vinctum velle dissolvere. Sed quoniam estis
orti, inmortales vos quidem esse et indissolubiles non
potestis, neutiquam tamen dissolvemini, neque vos
ulla mortis fata periment nec fraus valentior quam
consilium meum, quod maius est vinculum ad perpe-
tuitatem vestram quam illa, quibus estis tum, cum
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.