Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
ipsum notum et familiare. Sic deus ille aeternus hunc
perfecte beatum deum procreavit. Sed animum haud
ita, ut modo locuti sumus, tum denique, cum corpus
ei effecisset, inchoavit; neque enim esset rectum mi-
nori parere maiorem; sed nos multa inconsiderate ac
temere dicimus. Deus autem et ortu et virtute anti-
quiorem genuit animum eumque ut dominum atque
imperantem oboedienti praefecit corpori, idque molitus
tali quodam est modo: Ex ea materia, quae individua
est et quae semper unius modi suique similis, et ex
ea, quae in corporibus dividua gignitur, tertium ma-
teriae genus ex duobus in medium admiscuit, quod
esset eiusdem naturae et quod alterius, idque inter-
iecit inter individuum atque id, quod dividuum esset
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.