1.
rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum,
bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc
domicilium clarissimi imperi, fortunatissimam pulcherrimamque
urbem, hodierno die deorum immortalium summo
erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e
flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et
vobis conservatam ac restitutam videtis.
[2]
et si non minus
nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies quibus conservamur
quam illi quibus nascimur, quod salutis certa
laetitia est, nascendi incerta condicio et quod sine sensu
nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam
illum qui hanc urbem condidit ad deos immortalis benivolentia
famaque sustulimus, esse apud vos posterosque
vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem
conditam amplificatamque servavit. nam toti urbi, templis,
delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis
circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem publicam
destrictos rettudimus1 mucronesque eorum a iugulis
vestris deiecimus.
[3]
quae quoniam in senatu inlustrata,
patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter2
ut et quanta et quam manifesta3 et qua ratione investigata
et comprehensa sint vos qui et4 ignoratis et exspectatis
scire possitis.
principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex
urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos
duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi,
Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis
insidiis salvi esse possemus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.