previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [18]

quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata ut deorum immortalium nutu atque1 consilio et gesta et provisa esse videantur. idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur2 humani3 consili tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt ut eos paene oculis videre possimus4. nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera5 quae tam6 multa nobis consulibus facta sunt ut haec quae nunc fiunt canere di immortales viderentur, hoc certe, Quirites7, quod sum dicturus neque praetermittendum neque relinquendum est. [19] nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus compluris in8 Capitolio res de caelo esse percussas, cum et9 simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam10 ille qui hanc urbem condidit Romulus, quem inauratum11 in Capitolio, parvum atque lactantem, uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedis atque incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperi occasum appropinquare dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent. [20] itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est. idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso12 conlocare et contra atque antea13 fuerat ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum quod videtis solis ortum et forum curiamque14 conspiceret, fore ut ea consilia quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi inlustrarentur15 ut a senatu populoque Romano perspici possent. atque illud signum conlocandum16 consules illi locaverunt17; sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur.


1 nutu atque om. α

2 videtur hβx: videretur αotu

3 humanis (om. u) consiliis htux tantam molem rerum gubernatio consequi γ

4 possemus hγ

5 relinquam, ut omittam cetera ceteraque tux

6 tam ita βx

7 Quirites C1 (qui C) lγ: om. cett.

8 in tux: inde o: de cett.

9 cum et bshtx: et cum Cl: et tum AVao

10 et tactus etiam tactus est etiam γ et Servius ad Ecl. i. 17

11 auratum CAV lactentem Vhtu

12 celso Aahx

13 ante aoux: om. h

14 curiamque curiamAa: et curiam V

15 ita inlustrarentur coni. Halm (ita ante collocandum hab. ux

16 conlocatum α

17 locaverunt x: collocaverunt αβh: statuerunt otu

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: