previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. primo1 ostendimus Cethego: signum2 cognovit. nos linum3 incidimus; legimus. erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent4. tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa5 respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia6 repente conticuit. introductus7 Statilius cognovit et signum et manum suam. recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum. adnuit. 'est vero' inquam 'notum quidem8 signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.' [11] leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. atque ille primo quidem negavit; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit, quaesivit a Gallis quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam venissent, itemque a9 Volturcio. qui cum illi breviter constanterque respondissent per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatis10 Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens quanta conscientiae vis esset ostendit. nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio qua semper valuit sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi impudentia qua superabat omnis improbitasque defecit. [12] Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. erant autem11 sine nomine, sed ita: 'quis12 sim scies ex eo quem ad te misi. cura ut vir sis et cogita quem in locum sis progressus. vide ecquid13 tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit. ac mihi quidem, [13] Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari14 sed indicare se ipsi viderentur.


1 primum γ

2 Cethego: signum Müller (ita AVo): Cethego signum: cett.

3 linum lignum Vhγ

4 recepissent Muretus: praecepissent codd.

5 deprehensae ux

6 conscientia convictus hγ

7 introductus est γ

8 quidem om. Votx, ante notum hab. h1

9 item a a

10 fatis x: fastis cett.

11 autem scriptae htux

12 quis abho: qui cett.

13 vide ecquid Halm: vide et quid αβo: et vide quid htux

14 indicare se ipsi ipsi a se tux

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: