This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
At, puto, rudis lecta
aetas et animus qui frangeretur metu insuetaque
arma non passurae manus hebetataque senio aut
uulneribus corpora: quid dicam potissimos Graeciae?
[p. 12]
an Lacedaemonios? an Eleos? an repetam tot acies
patrum totque excidia urbium, tot uictarum
gentium spolia? et nunc produntur condita sine
moenibus templa? Pudet consilii nostri, pudet etiamsi
non fugimus deliberasse talia. At cum tot milibus
Xerses uenit. O Lacedaemonii et aduersus barbaros
non reueremini opera uestra, non auos, non patres
quorum uobis exemplo ab infantia surgit ingenium?
Pudet Lacedaemonios sic adhortari: en, loco tuti
sumus. licet totum classe orientem trahat, licet
metuentibus explicet inutilem numerum: hoc mare
quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum,
insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus
nauigio est et huius quoque remigium arcet
inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada
altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae
nauigantium uota decipiunt. Pudet, inquam,
Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum
tuti sint. Non referam Persarum spolia?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.