[5]
At Vergilius haec quanto
et simplicius et beatius dixit:
“
Luna reuertentes cum primum colligit ignes,
Si nigrum obscuro comprenderit aere cornu,
Maximus agricolis pelagoque parabitur imber.” Verg. G. 427-429
Et rursus:
Si ...
“
Pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit.” Verg. G. 432
Solebat autem FVSCVS ex Vergilio multa trahere,
ut Maecenati imputaret: toties enim pro beneficio
narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione
placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: ‘cur iste
inter eius ministerium placuit? cur hoc os deus
elegit? cur hoc sortitur potissimum Pythius’ — quo
tantum non impie aiebat se imitatum esse Vergilianum
1 ‘plena deo?’
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni
ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an
et ipsi fugiant.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Verg. Mcl. III 59?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.