This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
Non fraudabo municipem nostrum bono uersu, ex
quo hic multo melior SEVERI CORNELII processit:
Conticuit Latiae tristis facundia linguae.
SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam
eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis
1 talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait,
pingue quiddam sonantis atque peregrinum. is
hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo
Messalae Coruini Pollionem Asinium aduocauerat, et in
principio hunc uersum non sine assensu recitauit:
Deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae.
Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait:
‘Messala, tu quid tibi liberum sit in domo tua uideris:
ego istum auditurus non sum quoi mutus uideor;’
atque ita consurrexit. ei interfuisse recitationi
Seuerum quoque Cornelium scio, cui non aeque
displicuisse hunc uersum quam Pollioni adparet, quod
meliorem quidem, sed non dissimilem illi et ipse
conposuit. Si hic desiero, scio futurum, ut uos 1llo
loco desinatis legere, quo ego a scolasticis recessi;
ergo ut librum uelitis usque ad umbilicum
reuoluere, adiciam suasoriam proximae similem.
1 pro Arhia 10, 26
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.