This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
SILO
POMPEIVS sic egit, ut diceret Antonium non
pacisci, sed inludere: non esse illam condicionem, sed
contumeliam; conbustis enim libris nihilominus
occisurum; non esse tam stultum Antonium, ut
putaret ad rem pertinere libros a Cicerone conburi, cuius
scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec
hoc petere eum quod posset ipse facere: nisi forte
non esset in scripta Ciceronis ei ius cui esset in
Ciceronem; quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero
multa fortiter de mortis contemptu locutus ad
turpes condiciones perductus occideretur. Antonium illi
non uitam cum condicione promittere, sed mortem
[p. 55]
sub infamia quaerere. Itaque quod turpiter postea
passurus esset nunc illum debere fortiter pati.
Et haec suasoria insignita est ... dixit enim
sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo,
quod detractu aut adiectione syllabae facit
sensum: ‘pro facinus indignum! peribit ergo quod
Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit?’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.