This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Q. HATERIVS. Sciant posteri potuisse Antonio
seruire rempublicam, non potuisse Ciceronem.
Laudandus erit tibi Antonius: in hac causa etiam
Ciceronem uerba deficient. Crede mihi, quam diligenter
te custodieris faciet tamen Antonius quod Cicero
tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit
‘roga ut uiuas,’ sed ‘roga ut seruias.’
Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum
crudeliter, repletum turpiter? intrare autem tu
senatum uoles in quo non Cn. Pompeium uisurus es,
non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium,
non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam,
consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno
saeculo tibi? iam nostra peracta sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.