previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


eorum numerus sciretur. laborabat praeterea, ut condita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provinciales sollerter explorans, ut, si 1 alicubi quippiam deesset, expleret, ante omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret. 2 [2] Ergo conversis regio 3 more militibus Britanniam petiit, in qua multa correxit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanosque divideret. [3] Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxorem iniussu eius 4 familiarius se tunc egerant quam reverentia domus aulicae postulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperam dimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset. [4] et erat curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia exploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet. [5] unde non iniucundum est rem inserere, ex qua constet [6] eum de amicis multa didicisse, nam cum ad quendam scripsisset uxor sua, quod voluptatibus 5 6 detentus et lavacris ad se redire nollet, atque hoc Hadrianus per frumentarios cognovisset, petente illo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptates exprobravit, cui ille: ‘num et tibi uxor mea, quod et [7] mihi, scripsit?’ et hoc quidem vitiosissimum putant atque huic adiungunt quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes quod ne amicis quidem servaverit fidem.

1

2 si omitted by P1, added by P corr.

3

4

5 egregio Novak; rigido Frankfurter; recto Baehrens.

6 iniussu eius P corr. (uniussu P 1), defended by Bitschofsky (meaning ‘without his consent’ ); in usu eius Peter2, following Petschenig.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: