This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Tutores saepissime dedit, disciplinam civilem [2] non aliter tenuit quam militarem, senatores et equites Romanos semper in publico togatos esse iussit, [3] nisi si a cena reverterentur, ipse, cum in Italia esset, [4] semper togatus processit, ad convivium venientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectus [5] discubuit aut toga. summa diligentia in dies 1 sumptus convivii constituit et ad antiquum modum redegit. [6] vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit. [7] sederi equos in civitatibus non sivit. ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari 2 3 4 [8] passus est. ab epistulis et a libellis primus equites [9] Romanos habuit, eos quos pauperes et innocentes vidit sponte ditavit, quos vero calliditate ditatos, [10] etiam odio habuit. sacra Romana diligentissime curavit, peregrina contempsit. pontificis maximi [11] officium peregit, causas Romae atque in provinciis frequenter audivit, adhibitis in consilio suo consulibus [12] atque praetoribus et optimis senatoribus. Fucinum [13] lacum emisit, quattuor consulares per omnem Italiam [14] iudices constituit, quando in Africam venit, ad adventum eius post quinquennium pluit, atque ideo ab Africanis dilectus est.
2 nimiam P corr., Novak; nimiae P 1; nimie Peter 2.
3 a Mesopotamiis Novak after P corr. omitting a; Mesopotamenos P 1, Peter.
4 toga. summa diligentia in dies Mommsen; toga summissa diligentia iudices P; iudicis Peter. possession of this status meant chiefly local autonomy and the bestowal of Roman citizenship on local magistrates.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.