Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Optimos quosque de senatu in contubernium [2] imperatoriae maiestatis adscivit, ludos circenses praeter [3] natalicios decretos sibi sprevit, et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum ut [4] scirent 1 populi rem esse, non propriam, tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, infinitos [5] autem secundi consulatus honore cumulavit. ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus 2 3 [6] tantum egit et in eo saepe ius dixit, senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper interfuit. [7] senatus fastigium in tantum extulit, difficile faciens senatores ut, eum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere quod in eum conferri posset [8] ostenderit, equites Romanos nec sine se de senatoribus [9] nec secum iudicare permisit, erat enim tunc mos ut, cum princeps causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et sententiam [10] ex omnium deliberatione proferret. exsecratus est denique principes qui minus senatoribus detulissent. [11] Serviano sororis viro, cui tantum detulit ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis ante Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.