Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Compositis in Britannia rebus transgressus in Galliam Alexandrina seditione turbatus, quae nata est ob Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, turbas inter populos creavit, apud quem [2] deberet locari, omnibus studiose certantibus, per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud [3] Nemausum opere mirabili exstruxit. post haec Hispanias petiit et Tarracone hiemavit, ubi sumptu [4] suo aedem Augusti restituit. omnibus Hispanis Tarraconem in conventum vocatis dilectumque ioculariter, ut verba ipsa ponit Marius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime ceteris prudenter [5] et 1 caute consuluit, quo quidem tempore non sine gloria gravissimum periculum adiit apud Tarraconem spatians per viridiaria servo in se hospitis cum gladio furiosius inruente. quem retentum ille ministris adcurrentibus tradidit et, ubi furiosum esse constitit, medicis curandum dedit in nullo omnino commotus. [6] Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactis atque conexis barbaros separavit. [7] Germanis regem constituit, motus Maurorum compressit [8] et a senatu supplicationes emeruit. bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum fuit, idque Hadriani conloquio repressum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.