This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus; quod cum non fecisset, esse caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare, [2] oculos 1 recepturam si id fecisset, quod cum insomnium 2 implesset, oculos recepit, cum aqua, quae in [3] fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem [4] Hadrianum eumque contigit, quo facto et ipse oculos recepit et Hadrianum febris reliquit, quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret. [5] Post haec Hadrianus Baias petiit Antonino Romae [6] ad imperandum relicto, ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias [7] periit die VI iduum Iuliarum. invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. [8] Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut 3 supra dictum est, ne sibi superviveret 4 atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Anton- 5 6 7 8 9 [9] inus reservavit. et moriens quidem hos versus fecisse dicitur: Animula vagula blandula hospes comesque corporis, quae nunc ab ibis in loca pallidula rigida nudula? nec ut soles dabis iocos! [10] tales autem nec multos 10 meliores fecit et Graecos. [11] Vixit annis LXII, 11 mensibus V, diebus XVII. imperavit annis XX, 12 mensibus XI.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.