previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis1 relinquatur. detur aliqui ludus2 aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus3 denegentur; non semper superet4 vera illa et5 derecta ratio6; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiam7, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse et8 experiendo contempsisse videatur. [43]

ac multi quidem9 et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent10, eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. ex quibus neminem mihi libet11 nominare; vosmet vobiscum recordamini. nolo enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. quod si facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa12 luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta13 adulescentiae qui vellet excusatione defenderet.


1 et virg. ac virg. ς

2 aliqui ludus T: aliquid Pπδ

3 voluptatibus cupiditatibus ς

4 superent ς

5 et ac ς derecta ςP: directa πδ

6 via et ratio ς

7 familiam ς: famam cett.

8 et ς: om. Pπδ

9 quidem ς: om. Pπδ

10 deferv. deferuu- P1: deseru- ς

11 libet ς, Madvig: liquet P: necesse est πδ

12 profluxa ς

13 obiecta ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: