previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22.

quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam? possum dicere mores M. Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam1. possum etiam alia2 et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fuerit3 aditus; si per se, qua temeritate! si per alium, per quem? possum omnis latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris reperietur. [54] sed haec quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata4 proferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. habeo enim, iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, L. Lucceium5, sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque in6 fortunas suas neque non7 audisset inlatum a M. Caelio8 neque neglexisset neque tulisset. an ille vir illa humanitate praeditus, illis studiis, illis artibus9 atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in10 alienum hominem intentum11 severe acciperet, id omisisset curare in hospitem12? quod per ignotos actum si comperisset13 doleret, id a suis servis14 temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve15 publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae16 coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret17, id homo eruditus in18 insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret? [55] sed cur diutius vos, iudices, teneo? ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque19 omnia diligenter testimoni verba cognoscite. recita. “L. Luccei testimonium20.” quid exspectatis amplius? an aliquam21 vocem putatis ipsam pro22 se causam et veritatem posse23 mittere? haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una24 vox veritatis. in crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo. domus autem illa quae temptata esse25 scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis26, offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium dixisse videatur.


1 credendam bg2: credendum (-u- in ras. P) Pπψ

2 alia ς: illa Pπψ

3 fuerit ei ς

4 elaborata ς, Ant. Augustinus: laborata Pπψ

5 L. om. ς

6 in famam atque in (in om. δ) σδ: infamat atque Pπ

7 non om. ς

8 M. ςP2g: om. P1eh

9 illis artibus Tς, Lambinus: artibus Pπδ

10 in Tςh: per g2: om. cett.

11 intentum T: inlatum Pπδ

12 hospitem T: hospite Pπδ

13 si comperisset Tς: cumpetisset Pg1e: comperisset g2δ: cum comperisset h

14 servis Tς: om. Pπδ

15 locisque T

16 domi suae Tς: suae domi Pπδ

17 praetermitteret Tςb1e: prae||mitteret Pg1 (per- g2): postmitteret b2hψ

18 in Tςhδ: om. Peg

19 percipite atque om. T

20 L. Luccei test. T: test. Luccei Pπδ

21 aliam Ernesti

22 Pro (-ro m. 2 in ras.) se P: posse pro se h

23 posse possem.

24 una viva Pluygers

25 esse T: om. Pπδ

26 dignitatis Tς: om. Pπδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: