previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. [74] vellem alio potius eum cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querelae1. accusavit C.2 Antonium, conlegam meum, cui misero praeclari in rem publicam benefici memoria nihil profuit, nocuit opinio malefici cogitati. postea nemini umquam3 concessit aequalium plus ut in foro, plus ut4 in negotiis versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos gratia. quae nisi vigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est consecutus. [75] in hoc flexu quasi aetatisnihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia vestrafama adulescentis paululum5 haesit ad metas notitia nova eius6 mulieris et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quae, cum inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt7 universae. qua ex vita vel dicam quo ex sermonenequaquam enim tantum erat quantum homines loquebanturverum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset. [76] atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque morereturfecit me invito me hercule8 et multum repugnante me9, sed tamen fecitnomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum obtemperat, est violentior quam vellem. sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in herbis significant10 quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria11 quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit12 ingeni laudibus, quam inserenda. [77] qua re, si cui nimium effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis13, ferocitas, pertinacia14, si quem etiam minimorum horum aliquid15 offendit, si purpurae genus, si amicorum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint16, iam aetas omnia, iam res, iam17 dies mitigarit.


1 sedaret huius temporis querellam ς

2 C. om. ςB

3 umquam A: om. Pπδ

4 ut ... ut om. A

5 paululum ςB: paulum cett.

6 nova eius scripsi: novae ς: nova Pπδ

7 eiciuntur ς

8 me invito meherc. ς: me (om. me b) meherc. invito Pπδ

9 me ς: om. Pπδ

10 significant ςBδ: significat Pπ

11 ad gloriam ςB

12 efflorescit etflorescit ςP1: florescit P2πδ

13 vis del Madvig

14 pertinacia ςbψ2: om. Pπψ1

15 aliquod ς

16 deferv. deferuu. P: deseru. ς (cf. § 43)

17 iam res iam σδ: iam ista P2 in ras.: iam usus iam Rau (cf. Mur. 65)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: