previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. ipsius autem veneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? habuisse aiunt domi vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem1 ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum venenum. [59] pro di immortales! cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis fraudis poenas in diem reservatis? vidi enim, vidi et illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum Q. Metellus abstraheretur e sinu2 gremioque patriae, cumque ille vir qui se natum huic imperio putavit tertio die post quam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima aetate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque universae civitati. quo quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicae reservabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus vocibus quanta inpenderet procella mihi3, quanta tempestas civitati et cum parietem saepe feriens eum qui cum Q. Catulo fuerat ei communis crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut non tam se mori4 quam spoliari suo praesidio cum patriam tum etiam me doleret. [60] quem quidem virum si nulla vis repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille5 furenti fratri suo6 consularis restitisset qui consul7 incipientem furere atque tonantem8 sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit? ex hac igitur domo progressa ista9 mulier de veneni celeritate dicere audebit? nonne ipsam domum metuet ne quam vocem eiciat10, non parietes conscios, non noctem illam11 funestam ac luctuosam perhorrescet? sed revertor12 ad crimen; etenim13 haec facta illius clarissimi ac fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et mentem dolore impedivit.


1 ad eam rem ς, Madvig: ad eadem rem P1: ad rem cett.

2 e sinu ed. R: sinu ς: e sinu e Pπδ

3 mihi ςB, Orelli: ibi Peg: urbi hδ

4 mori P: emori πδ

5 ille om. ς

6 fratri suo patrueli add. Pπδ: del. Orelli

7 consul Manutius: consulem Pπδ

8 tonantem scripsi (cf. Mur. 81): conantem Pπδ

9 ista illa ς

10 eiciat Muretus: eieciat ς: eliciat (-eat P1) Pπδ (cf. Tusc. ii. 56)

11 illam ςbψ2: aliam cett.

12 revertor ς: revertar Pπδ

13 etenim ς, Gruter: sed (set P) enim Pπδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: