previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13.

sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. aurum sumptum a Clodia, venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut1 dicitur. omnia2 sunt alia3 non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. 'adulter, impudicus, sequester' convicium est, non accusatio. nullum est enim fundamentum horum criminum, nullae4 sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore5 nullo auctore emissae. Horum duorum criminum video auctorem, [31] video fontem6, video certum nomen et caput. auro opus fuit; sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu voluit. maximum video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. necare7 eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit servos, potionem8 paravit, locum constituit, clam attulit9. Magnum rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili verum10 etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa. [32] sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem esse nobis. quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M.11 Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus? quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris virofratrem12 volui dicere; semper hic erro. nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget13: nec14 enim muliebris umquam inimicitias mihi15 gerendas putavi, praesertim cum ea16 quam omnes semper17 amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.


1 ut ς: om. Pπδ (cf. Zielinski p. 207)

2 somnia ς

3 alia talia ς: illa Ernesti

4 nullae ς: nulla Pπδ

5 ab irato accusatore arbitratu accusatoris b2ψ

6 auctorem video fontem ς: fontem video auctorem Pπδ

7 necare b1g2ψ: negare Pπb2

8 servos, potionem Bährens: quos potuit Pπδ

9 clam attulit scripsi: quam ante locum hab. ς: om. Pπδ

10 nobili verum ς, Quintil. ix. 4. 97: nobili sed (nobi ... P1) Pπδ

11 M. ς: om. Pπδ

12 fratrem ςBb2, Claud. Sac. (K. vi. 468): fratre Pπδ, Rufinian. (Rhet. M. 40)

13 cogit ςb2

14 nec ς: neque Pπδ

15 mihi inimicitias ς

16 cum ea om. Quintil. ix. 2. 99

17 semper om. Quintil.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: