26.
quae quidem omnia,
iudices, perfacilem rationem habent reprendendi. cur
enim potissimum balneas publicas constituerat1? in quibus
non invenio quae latebra togatis hominibus esse posset2.
nam si essent in vestibulo balnearum, non laterent; sin se
in intimum conicere vellent, nec satis commode3 calceati
et vestiti id facere possent et fortasse non reciperentur4, nisi
forte mulier potens quadrantaria illa permutatione5 familiaris6
facta erat balneatori.
[63]
atque equidem vehementer
exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto
deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati.
sed non dubito quin sint pergraves, qui primum sint
talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint
ut in balneas contruderentur7, quod illa nisi a viris honestissimis
ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, numquam
impetravisset. sed quid ego de dignitate istorum
testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite.
'in balneis delituerunt8.' Testis egregios! 'dein temere
prosiluerunt.' homines temperantis9! sic enim fingitis,
cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur
tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos
praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam
manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque
ex10 illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse.
O magnam vim11 veritatis, quae contra hominum12 ingenia,
calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias
facile se per se ipsa13 defendat!
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.