previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. [64] velut1 haec tota fabella2 veteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine argumento, quam nullum invenire exitum potest! quid enim? isti tot virinam necesse est fuisse non paucos3 ut et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset testatiorcur Licinium de manibus amiserunt? qui minus enim Licinius comprehendi potuit cum se retraxit ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? erant enim illi4 positi ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius teneretur aut cum retineret venenum aut cum tradidisset. hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum5 provincia qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem temere prosiluisse dicas atque ante tempus non reperio. fuerant ad hoc6 rogati, fuerant ad hanc rem conlocati, ut venenum, ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprenderetur. [65] potueruntne magis7 tempore prosilire quam cum Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem? quae cum iam erat tradita servis, si evasissent8 subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum9 fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret. quem quo modo illi reprehenderent? vidisse se dicerent? primum ad se vocarent10 maximi facinoris crimen; deinde id se vidisse dicerent quod quo loco conlocati fuerant non potuissent videre. tempore igitur ipso se ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expediret, manum porrigeret, venenum traderet. mimi ergo iam11 exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, dein12 scabilla concrepant, aulaeum tollitur.


1 velut ut ς: verum b1ψ2

2 fabellarum ς

3 non paucos fuisse ς

4 illic g2, Rau

5 istorum est horum ς

6 ad hoc ς, Lambinus: hoc Ph: enim e: autem g

7 magis ςBP1: meliori (meliori magis ψ2) P2πδ

8 quae cum iam erat... si evas. Ernesti, Müller: quae si iam erat... evas. Pπδ: quae si cum iam erat... evas. Bake

9 hominum Angelius: omnium Pπδ

10 ad se vocarent scripsi: at revocarent ς: ad se revocarent Pπδ

11 iam ς: est etiam Pπδ: est iam Ascens. (3)

12 dein ς: deinde Pπδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: