Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis. Accepto ferent dei vestri, immo gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui. Sed cum Larentinam
publicum scortum, velim saltim Laidem aut Phrynen, inter Iunones et Cereres et Dianas adoretis, cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis, cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi1 deum facitis, licet non nobiliores dei veteres tamen contumeliam a vobis deputabunt hoc et aliis licuisse quod solis antiquitas contulit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.