Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sed quid ego amplius de religione atque pietate Christiana in imperatore? quem necesse est suspiciamus ut eum quem dominus noster elegit, ut merito dixerim: Noster est magis Caesar, a nostro
deo constitutus. Itaque ut meo plus ego illi operor in salutem, siquidem non solum ab eo postulo eam qui potest praestare, aut quod talis postulo qui merear impetrare, sed etiam quod temperans maiestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subicio. Subicio autem cui non adaequo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.