Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12]
Cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit, ut etiam ipsius mundi species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis
[p. 218]
aulaei vice oppansa est, tunc restituetur omne humanum genus ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exinde pendendum in immensam
aeternitatis perpetuitatem. Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus idem qui nunc, nec alii post, dei quidem cultores apud deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis: profani vero, et qui non integre ad deum, in poena aeque iugis ignis, habentes ex ipsa natura eius divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.