Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Sed obducimur. Certe cum obtinuimus. Ergo vicimus, cum occidimur, denique evadimus, cum obducimur. Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru
triumphamus. Merito itaque victis non placemus; propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio et perditio penes vos in causa gloriae et famae vexillum virtutis extollunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.