previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [23]

itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate a M. Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis pallae1. vellem2 dictum esset ab eodem etiam de Dione. de quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, P. Asicius, iudicio est liberatus. quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a facti3 verum etiam a conscientiae suspicione afuit? et, si Asicio causa4 plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit maledictum tuum5 qui istius facti non modo suspicione sed ne infamia quidem est aspersus? [24] at praevaricatione est6 Asicius liberatus. perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi7 autem sit, a sua putat esse8 seiunctam. neque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt9, qui cum doctrinae studio10 atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. habitabat apud Titum11, ut audistis, Dio12, erat13 ei cognitus Alexandriae. quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de M. Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis. [25] ergo haec removeantur14, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea veniamus.


1 Paliae ς

2 vellem vellem ς

3 facti Naugerius: facto Pπδ

4 causa Pπδ: in causa Müller: fort. ea

5 maledictum tuum ς: tuum maledictum Pπδ

6 est sit ς

7 cuicuimodi Ant. Augustinus: cuiusmodi Pπδ

8 esse ς, edd. VR: eius esse Pπδ

9 Coponii ... doluerunt ςb2ψ2 (de Coponiis cf. Balb. § 53): om. P in lac., sine lac. πδ

10 qui cum doctrinae studio ςb2ψ2: omni cum (om. cum eg) doctrina P2πδ

11 apud Titum ς: is apud L. Lucceium P2πδ

12 Dio erat ς: fuerat ei P2πδ

13 qui cum ... erat om. P1 in lac.

14 removeantur ς, ed. Mediol. removentur Pπδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: