previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. nihilne igitur illa vicinitas redolet, nihilne1 hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur? illae vero non loquuntur solum verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in turpissimis rebus2 frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur. [48]

verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet, est ille quidem valde severusnegare non possumsed abhorret non modo ab huius3 saeculi licentia verum etiam a maiorum consuetudine atque concessis4. quando enim hoc non factitatum5 est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit ut quod licet non liceret? hic ego ipsam rem definiam6, mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam. [49] si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocarit7, virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe8, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat9, si denique ita sese gerat10 non incessu solum sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum11, sed etiam complexu, osculatione, actis12, navigatione, conviviis, ut non solum meretrix sed etiam13 proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur? [50] obliviscor iam iniurias tuas14, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego; ne sint haec in te dicta quae dixi. sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. si quae mulier sit eius modi qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod obiciant Caelio? sin eam te volunt esse, quid est cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? qua re nobis da viam rationemque defensionis. aut enim15 pudor tuus defendet nihil a M. Caelio petulantius esse factum16, aut impudentia et huic et ceteris magnam ad se17 defendendum facultatem dabit.


1 nihilne ... nihilne ς: nihil ... nihil Pπδ

2 rebus viris ς

3 huius ςg2h: eius cett.

4 concessu Ernesti

5 factitatum ς, Lambinus: factum Pπδ

6 ipsam rem definiam Halm: iam rem definiam (iam rem P2 in ras.) Pπδ: iam definiam rem ς

7 collocaverit ς

8 in urbe ςg2h: urbe cett.

9 faciat duo dett.: facit P1: faciet P2π: faceret b

10 gerat ς: geret (gereret b) Pπδ

11 sermonum ς: sermonis Pπδ

12 actis Ernesti: aquis Pπδ

13 sed etiam proterva meretrix ςb2ψ2: om. Pπδ

14 tuas ς, Arusian. (s. v. obliviscor), Servius ad Aen. ii. 148: om. Pπδ

15 aut enim ς: nam aut Pπδ

16 esse factum Pπδ: factum esse ς

17 et ceteris magnam ad se ς: om. Pπδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: