previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. [56]

reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec1 principium invenire neque evolvere2 exitum possum. quae fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet3 Caelius? ne aurum redderet? num petivit? ne crimen haereret? num quis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius4 nomen detulisset? quin etiam L. Herennium5 dicere audistis verbo se molestum non futurum fuisse Caelio6, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset. credibile est igitur tantum facinus nullam ob7 causam esse commissum? et vos non videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris suscipiendi fuisse causa8 videatur? [57] cui denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? servisne mulieris? sic enim est obiectum9. et erat tam demens is10 cui vos ingenium certe tribuitis11, etiam si cetera inimica oratione detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret? at quibus servis? — refert enim magno opere id ipsumeisne12 quos intellegebat non communi condicione servitutis uti sed13 licentius liberius familiariusque14 cum domina vivere15? quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusitatae16 libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in17 voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? id igitur Caelius non videbat? [58] si enim tam18 familiaris erat mulieris quam vos voltis, istos quoque servos familiaris dominae esse19 sciebat. sin ei tanta consuetudo quanta a vobis inducitur non erat, quae cum servis eius20 potuit familiaritas esse tanta?


1 nec Tς: de (idem P2) P: neque πδ

2 evolvere Tσψ2: volvere cett.

3 dare vellet T: vellet dare Pπδ

4 nullius T: nemini Pπδ

5 L. ς, Lambinus: om. cett.

6 futurum Caelio T qui in hoc verbo desinit: fut. Caelio fuisse Halm

7 nullam ob ς: ob nullam Pπδ

8 causa ς, edd. VR, ante sceleris hab. ψ: om. cett.

9 est obiectum ς: obiectum est ψ, ed. R: obiectum cett.

10 is ς: hic Pπδ

11 tribuistis ς

12 eisne Lambinus: eiusne ς: hisne Pπδ

13 uti sed ςb2ψ2: ut (sed b1) esset cett.

14 familiarius-que ς: familiarius Pπδ

15 vivere dere ς

16 inusitatae ς: illustria Pπ: lustra δ

17 in om. ς

18 tam σψ: iam Pbh: om. eg

19 dominae esse ςg: esse domina || esse P: esse dominae cett.

20 eius ς: om. Pπδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: