[51]
sed quoniam emersisse iam e vadis1 et scopulos praetervecta
videtur esse2 oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus
ostenditur. duo sunt enim crimina una in muliere summorum
facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et
veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium
criminantur. aurum sumpsit, ut dicitis, quod L.3
Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum
apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel
in legatis insidiandis4 vel in servis ad hospitem domini
necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum
audaciae!
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.