previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. [66] quaero enim cur Licinium titubantem, haesitantem, cedentem, fugere conantem mulieraria manus ista de manibus emiserit1, cur non comprenderint, cur non2 ipsius confessione, multorum oculis, facinoris denique voce tanti sceleris crimen expresserint. an timebant ne tot unum, valentes imbecillum, alacres perterritum superare non possent?

nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus exitus criminis reperietur3. itaque haec causa ab argumentis, a coniectura, ab eis4 signis quibus veritas inlustrari solet ad testis tota traducta est. quos quidem ego, iudices, testis5 non modo sine ullo timore sed etiam cum aliqua spe delectationis exspecto. [67] praegestit animus iam videre, primum6 lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde fortis viros ab imperatrice in insidiis atque in7 praesidio balnearum conlocatos8. ex quibus requiram quem ad modum9 latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus fuerit qui tot invictos viros muliebre bellum gerentis tulerit ac texerit. illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales hunc et unum et tam imbecillum quem10 videtis non aut stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt. quam volent11 in conviviis faceti, dicaces, non numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe alia est solis, alia12 lychnorum. quam ob rem excutiemus omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. sed me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostentent13, vigeant apud istam mulierem venustate, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant; capiti vero innocentis fortunisque parcant.


1 emiserit σπδ: miserit P: amiserit codd. Lambini

2 cur non comprehenderint σπδ: om. P

3 reperitur ςg

4 eis illis ς

5 testis, iudices Tς

6 prim. (sic) iam videre ςB

7 atque in atque ς

8 collocatos T: locatos Pπδ

9 quem ad modum T: quonam modo Pπδ

10 quem ς: quam cett.

11 quam volent Pπδ: quam volunt ς: quamvis T

12 solis alia Bb2ψ: solis ac T: solis et Pπb1 (cf. Fortunatian. Rhet. M. p. 124 aliud fori lumen est, aliud lychnorum)

13 ostendent (-ant ς) T1ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: