16.
[36]
sin autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum.
removebo illum1 senem durum ac paene agrestem; ex his
igitur2 sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui
est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui
propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos
quosdam inanis metus tecum semper pusio cum maiore
sorore cubitabat3. Eum putato tecum loqui: 'quid tumultuaris,
soror? quid insanis?
quid clamorem4 exorsa verbis parvam rem magnam facis?
vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas
voltus oculique pepulerunt5; saepius videre voluisti;
fuisti non numquam in isdem hortis; vis6 nobilis mulier
illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis
devinctum. non potes7; calcitrat, respuit, repellit8, non
putat tua dona esse9 tanti. confer te alio. habes hortos
ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos10 quo omnis iuventus
natandi causa venit; hinc licet condiciones cotidie legas;
cur huic qui te spernit molesta es?'
[37]
redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem
patriam severitatemque suscipio. sed dubito quem patrem
potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem
atque durum:
nunc enim demum mi11 animus ardet, nunc meum cor
cumulatur ira12
aut illum:
O infelix, o sceleste!
ferrei sunt isti patres:
egone quid dicam, quid velim13? quae tu omnia
tuis foedis factis facis ut nequiquam velim,
vix ferendi. diceret talis pater: 'cur te in istam vicinitatem
meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non
refugisti?'
“cur alienam14 ullam mulierem nosti? Dide ac dissice;
per me tibi15 licet. si egebis, tibi dolebit, non mihi16.
mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.
” [38] huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla17 cupiditate inductum de via decessisse. quid signi? nulli sumptus, nulla iactura, nulla versura. at fuit fama. quotus quisque18 istam effugere potest, praesertim19 in tam maledica civitate? vicinum eius mulieris miraris male audisse cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? leni vero et clementi patre20 cuius modi ille est: “fores ecfregit21, restituentur; discidit
vestem, resarcietur,
” Caeli22 causa est expeditissima. quid enim esset in quo se non facile defenderet? nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius quae se omnibus pervolgaret, quae haberet palam decretum23 semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentis et parsimoniam patrum suis sumptibus sustineret24; si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si quis25 hanc paulo liberius salutasset?