[19]
quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri
iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia,
iudices, non pertimesco. aiebant1 enim fore testem senatorem
qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret.
A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit,
deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus
a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam
continuo queri maluerit. si mihi ad haec acute arguteque
responderit, tum quaeram denique ex quo iste2 fonte senator
emanet. nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse,
ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitus3
et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum
tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum
senatorem esse solum4 qui vobis gratificari vellet inventum.
“de teste Fufio5.”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.