previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [71] atque hoc etiam loco M.1 Camurti2 et C.3 Caeserni damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne4 dicam an impudentiam singularem? audetisne, cum ab ea muliere veniatis, facere istorum hominum mentionem? audetis5 excitare tanti flagiti memoriam, non exstinctam illam quidem sed repressam vetustate? quo enim illi crimine peccatoque perierunt? nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniuriam Vettiano nefario sunt stupro6 persecuti. ergo ut audiretur Vetti nomen in causa, ut illa vetus aeraria7 fabula referretur8, idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata? qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio tamen9 erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendi10 viderentur. [72] M. vero Caelius cur in hoc iudicium vocatur? cui neque proprium quaestionis crimen11 obicitur nec vero aliquod eius modi quod sit a lege seiunctum, cum12 vestra severitate coniunctum. cuius prima aetas disciplinae dedita13 fuit eisque artibus quibus instruimur14 ad hunc usum forensem, ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, dignitatem. Eis autem fuit amicitiis maiorum natu quorum imitari industriam continentiamque maxime vellet, eis15 studiis aequalium16 ut eundem quem optimi ac nobilissimi petere cursum laudis videretur. [73] cum autem paulum iam roboris accessisset aetati, in Africam profectus est Q. Pompeio pro consule contubernalis, castissimo homini17 atque omnis offici diligentissimo; in qua provincia cum res erant18 et possessiones paternae, tum etiam usus quidam provincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus. decessit19 illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. voluit vetere instituto et20 eorum adulescentium exemplo qui post in civitate summi viri et21 clarissimi cives exstiterunt industriam suam a populo Romano ex aliqua inlustri accusatione cognosci.


1 M. om. ς

2 Camurii Garatoni

3 C. Orelli: om. Pπδ

4 stultitiam stultitiamne ς, Naugerius: stultitiamne Pπδ

5 audetis ς: audetisne Pπδ

6 sunt stupro σπδ: sunt stupro sunt P: stupro sunt Halm

7 aeraria ς, Garatoni: afraria Pπδ

8 referretur ς: reficeretur Pπδ: refricaretur ed. R

9 eo maleficio tamen Aσδ: et maleficio Pπ

10 eximendi A: emittendi Pπ

11 crimen quaestionis Aς

12 cum Aς: et cum P2π (cum ... coniunctum om. P1

13 disciplinae dedita (deb. ς) Aς: dedita disciplinis (ad disc. P1) Pπδ

14 instruimur Aσδ: instituimur Pπ

15 quorum ... vellet, iis (his) ςbψ2: quorum ... velit is cett.: quorum eum ... velitis Madvig

16 studiis aequalium Aς: aequalium studiis Pπδ

17 homini AςB: viro cett.

18 erat Aς

19 decessit Aς: discessit Pπδ

20 et ς: om. cott.

21 viri et viri et clarissimi viri et ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: