6.
indiciis expositis atque editis, Quirites1,
senatum consului de summa re publica2 quid fieri placeret.
Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae
sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus.
et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum,
ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam.
[14]
primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur,
quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis
periculis sit liberata. deinde L. Flaccus et C. Pomptinus
praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem,
merito ac iure laudantur. atque etiam viro forti, conlegae
meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis
participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset.
atque ita censuerunt ut P. Lentulus, cum se
praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti
C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius qui3 omnes praesentes
erant in custodiam traderentur; atque idem hoc
decretum est in L. Cassium qui sibi procurationem incendendae
urbis depoposcerat, in M. Ceparium cui ad
sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum,
in P. Furium qui est ex eis colonis4 quos5 Faesulas
L. Sulla deduxit, in Q. Annium6 Chilonem qui una cum
hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione
versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo
primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat.
atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta
coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium
novem hominum perditissimorum poena re publica conservata
reliquorum mentis sanari posse arbitraretur.
[15]
atque
etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum
merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post
hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis
est7: 'quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello
liberassem.' quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus8
conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta9, haec
una conservata re publica10 constituta est. atque illud
quod faciendum primum fuit factum atque transactum
est. nam P. Lentulus, quamquam patefactis11 indiciis, confessionibus12
suis, iudicio senatus non modo praetoris ius
verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit,
ut quae religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat quo
minus C.13 Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum
praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo
puniendo liberaremur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Quirites om. ao
2 re p. rei p. h: rei p. salute γ
4 colonis l: coloniis cett.
5 quos Naugerius: quas mei
6 Annium Halm (cf. Sall. Cat. 50): Manlium codd.: Magium Sylvius (cp. Fam. iv. 12, 2)
7 est, Quirites, quod tx
8 supplicationibus mei: del. Halm
9 gestae (-e a) Val1
10 rei p. C
11 patefacta a: patefacta re coni. Halm
13 C. tux: om. cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.