[26]
hic
tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exsultabis, quanta in
voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque
audies virum bonum quemquam neque videbis!1 ad huius
vitae studium meditati illi sunt qui feruntur labores tui,
iacere humi non solum ad obsidendum stuprum verum
etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum2 insidiantem
somno maritorum verum etiam bonis otiosorum. habes
ubi ostentes tuam3 illam praeclaram patientiam famis, frigoris,
inopiae rerum omnium quibus te brevi tempore confectum
esse senties.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.