7.
nunc vero quae
tua est ista vita? sic enim iam tecum loquar, non ut odio
permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae
tibi nulla debetur. venisti paulo ante in senatum. quis te
ex hac tanta frequentia, tot ex1 tuis amicis ac necessariis salutavit?
si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis
exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis
oppressus? quid, quod adventu tuo ista subsellia
vacuefacta sunt, quod omnes consulares qui tibi persaepe ad
caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam
subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem
animo tibi2 ferendum putas?
[17]
servi mehercule mei si me
isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum
meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris3?
et si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque
offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis
omnium oculis conspici mallem: tu, cum conscientia scelerum
tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu
tibi debitum, dubitas quorum mentis sensusque volneras,
eorum aspectum praesentiamque vitare? si te parentes
timerent atque odissent tui neque eos4 ratione ulla5 placare
posses, ut opinor6, ab eorum oculis aliquo concederes. nunc
te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit
ac7 metuit et iam diu nihil te8 iudicat nisi de parricidio suo
cogitare: huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium
sequere nec vim pertimesces?
[18]
quae tecum, Catilina,
sic agit9 et quodam modo tacita loquitur: 'nullum iam aliquot
annis facinus exstitit10 nisi per te, nullum flagitium sine
te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque
sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas
leges et quaestiones verum etiam ad evertendas11
perfringendasque valuisti. superiora illa, quamquam ferenda
non fuerunt, tamen ut potui tuli; nunc vero me totam esse
in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam
timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse quod
a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. quam ob rem
discede atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne
opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 totque ex a
3 arbitrare V: arbitraris. e. A
4 neque eos nec eos bs: neque illos V
5 ratione ulla αh: ulla ratione βγ
6 tu opinor Cobet
8 diu nihil te CAV: diu de te nihil a: de te diu nihil t: diu nihil de te cett.
9 agit ait ahlou
10 existit CAV
11 evertendas ou: evincendas βx: vincendas αt: devincendas h
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.