[10]
video de istis qui se popularis haberi volunt abesse non
neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum
sententiam ferat. is et1 nudius tertius in custodiam civis
Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices
hesterno die maximis praemiis adfecit. iam hoc nemini
dubium est qui reo custodiam, quaesitori2 gratulationem,
indici praemium decrerit3, quid de tota re et causa iudicarit.
at vero C. Caesar intellegit legem Semproniam esse de
civibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit
hostis eum civem esse nullo modo posse: denique ipsum
latorem Semproniae legis iussu4 populi poenas rei publicae
dependisse. idem ipsum Lentulum5, largitorem et prodigum,
non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio
huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam
appellari posse popularem. itaque homo mitissimus atque
lenissimus non dubitat P. Lentulum aeternis tenebris vinculisque
mandare et sancit in posterum ne quis huius supplicio
levando se6 iactare et in pernicie populi Romani
posthac popularis esse possit. adiungit etiam publicationem
bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam
egestas ac mendicitas consequatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.